LATINI alapis dignus

LATINI alapis dignus
LATINI alapis dignus
apud Mart. l. 5. Epigr. 62. v. 11. cuius epigraphe in Marianum v. XI.
O quam dignus eras alapis, Mariane, Latini:
Te successurum credo ego Panniculo:
convitium est in eum, qui, de uxore parum sollicitus, ad moechorum iniurias connivet. Tales enim in spectaculis theatralibus Mimisque alapis ac salapittis obiurgati excipique solebant. Arnob. adv. Gentes l. 7. Mimis nimirum Dii gaudent -- Delectantur stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu, atque plausu, factis et dictis turpibus etc. Ubi, salapitta, in Glossis ῥαπίμα exponitur. De eodem more Tertullian. de Spectac. c. 23. Placebit et ille, qui vultus suos novaculâ mutat, infidelis erga faciem suam quam non contentus Saturno et Isidi, et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic obicit quasi de praecepto Domini ludat. Vide Herald. ad Arnob. et insra in voce Stupidi. Fuit autem Latinus ille mimus Martialis aevo celebris, quem derisorem vocat l. 1. Epigr. 5. v. 5. cuius epigraphe ad Caes. cuique Panniculus minister erat, qui ab hero alapis percuti, risui conciliando, solebat, Idem l. 2. Epigr. 72. cuius Epigraphe in Postumum v. 3. Epitaphium eius habes Idem l. 9. Epigr. 29. cuius Epigraphe Epitaphium Latini initio. Vide quoque supra in voce Curruca, et ubi de Ancillariolis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ALAPAM — dare vide supra. Sed et Alapam dandi, et aurem torquendi in testimonium, ritus alius occurrit in LL. Ripuarior. tit. 60. § 1. Si quis villam ab alio comparaverit, et testamentum accipere non potuerit, si mediocris res est cum 6. testibus si magna …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURRUCA — Graece ὑπολαῒς, avicula est, in cuius nido cuculus plerumque parit. Philosophus de cuculo, Histor. l. 6. c. 7. τἰκτει δὲ ἐπὶ τῇ τῆς ὑπολαΐδος νεοττεῖα, ἠδὲ ἐκλέπει καὶ ἐκτρέφει; unde est, quod Theophrastus, de Caus. plantar. l. 2. c. 24.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALAPITTA — Graece ῥάπισμα, vide supra, Latini alapis dignus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”